infra vallata dicte ville nec in careriis publicis seu careriis quibus
itur de dicta villa apud siminterium pro mortuorum corporibus funerandis,
nec in aliis careriis publicis; et qui contra fecerit, solvat pro
qualibet vice Ve solidos tolosanos nomine pene dividendos ut supra.
Item quod nullus carnifex triperius seu alia persona sit ausus sagimem
ventrem nec alia fetencia animalium qua interficient in careriis seu
locis publicis proiscere nec dimittere infra dictam villam seu extra,
sed in certis vasis ea habeant ponere et portare in padoenchis
communibus ,dicte ville vel in eorum bordis propriis, et qui contra
fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene quinque solidos tolosanos
dividendos ut supra.
Item quod nullus carnifex seu macellarius sit ausus
imfravillam predictam in loco patenti excoriare, nec interficere aut pelare porcos, mutonos,
crapas, nec alia minuta animalia, nisi imfra domos suas proprias in
quibus habitabunt vel imfra, macellos edulos et agnos, lepores et
sirogillos dumtaxat, nec in careriis publicis effundere vel proiscere
sagimem aliquem nec aliqua fetentia proiscere nec coria seu pelles
tenere vel siccare imfra villam predictam videlicet in loco patenti
aliquo, sed imfra eorum domos proprias et in occulto; et qui contra
fecerit solvat nomine pene Ve solidos tholosanos pro qualibet vice prout
supra dividendos.
Item quod dicti macellarii teneantur anno quolibet jurare in
manibus dictorum bajuli, et consulum vel deputandorum ab eis quod dictas ordinationes
quantum tangit eos fideliter tenebunt et observabunt, et si eas jurare
contradicerent interdicatur contradicenti et ejus discipulis ministerium
macellarie quousque juraverint sub certa pena modo predicto dividenda.
Item quod nullus carnifex barberius seu barbitensor sit ausus
pilos porcarum et hominem nec sanguinem flebotomie (Flebotamia, partie
d'une veine. - Ducange) imfra villam nec extra in femoreriis, nec in
locis patentibus seu
Page 91
publicis ejicere seu
proiscere, sed predicta portare habeant in padoenco communi dicte ville
ubi excoriantur et interficiuntur animalia vel in aliqua certa clota quam
super hoc facient subtus terram ad ordinationem dictorum bajuli, consulum
vel deputandorum ab eis ; et qui contra fecerit, solvat pro pena et pro
qualibet vice X solidos tholosanos modo quo supra dividendos.
Item quod nullus habitator seu habitatrix dicte ville nec aliquis alter
cujuscumque conditionis existat, sit ausus de nocte nec de die per
fenestras mingere aquam putridam nec palhacia nec alia fetentia proiscere
nec etiam in careriis eycere cum olis vel etiam aliis vassis putresciens
aliquas in careriis publicis, nec in aliis locis honestis et publicis ; et
qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice XII solidos tholosanos
dividendos ut supra.
Item quod nullus sit ausus in dicta villa in careriis publicis imfra vallata
ponere nec tenere femorerium (Fumier), nec aliquod iliud impedimentum
terrarum, lapidum seu fustium, aut lignorum ultra spacium octo dierum una
vice nisi forte esset operis ficiendi vel alias urgenti necessitate
cohactus, et hoc fiat de voluntate consulum predictorum vel deputandorum
ab eis ; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice XII denarios
tolosanos dividendos ut supra.
De Sabateriis.
Item
Item quod nullus sutor seu sabaterius sit ausus tingere solas socularium
(Pour Subtularium, souliers) nisi dicte sole essent uncte de sagimine sive
cepo nec in socularibus ponere de duobus coriis, videlicet in socularibus
corii bovis seu vaxe non ponatur corium equi, vel eque, vel mutonis aut
cordoani et sic de aliis, sed quod de quolibet corio fiant soculares ad
partem per se, et qui contra fecerit solvat nomine pene XII denarios
tholosanos pro qualibet vice per modum predictum dividendos ut supra et
perdat soculares pauperibus erogendos.
Item quod quicumque sutor seu sabaterius revelet et
revelare teneatur
emptoribus socularium cujus corii erunt soculares, ad finem quod emptor
emat soculares secundum valorem corii et nulla
Page 92
fraus possit comiti et qui contra fecerit, solvat nomine pene XII
denarios tholosanos pro qualibet vice ut supra dictum est dividendos et
perdat soculares ut supra.
De Pallipariis (Pellipariis).
Item quod nullus pelliparius dicte ville sit ausus multizare pelles seu ad
multizarium ponere de festo omnium sanctorum usque ad carniprivium nec
mesclam facere de pellibus Catalonie nec Aragonie seu de Aurellyaco cum
pellibus istius patrie, sed quod faciant folraturas per se de quolibet
genere pellium ad partem, nec sint ausi mesclare pelles agnorum cum
pellibus torardorum nec vendere pelles seu folraturas veteres pro novis,
sed quod forraturas veteres teneant escolatadas seu scabessadas nec sint
ausi facere seu mesclam facere de forraturis novis vayris forraturas
veteres sed quod quamlibet foltraturam vendant per se ad partem ; et
qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice nomine pene V solidos
turonenses dividendos ut supra.
Item quod nullus pelliparius sit ausus excutere forraturas seu pelles in
careria publica imfra fossata ville predicte; et qui contra fecerit solvat
pro qualibet vice sex denarios tolosanos dividendos ut supra.
De Bayshatoribus.
De Bayshatoribus.
Item tem quod retonditores seu baysatores teneantur tondere,
molhare et bayssare pannos ad tondendum seu bayschandum eisdem traditos seu tradendos bene et
sufficienter et legitime absque fraude et qui contra fecerit, solvat
nomine pene quinque solidos turonenses pro qualibet vice dividendos ut
supra et emendet dampnum passo.
Item
quod nullus retonditor seu bayssator sit ausus facere pactum cum aliquo
sartore de salario seu de labore quem
habere debebit ratione pannorum retonditorum
Page 93
seu bayschatorum, nec dare aliquid dictis sartoribus propter hoc quod
eisdem asportent vel mitant pannos et qui contra fecerit solvat nomine
pene pro qualibet vice quinque solidos turonenses dividendos ut supra et
quod ernendet dampnum passo.
Item quod nullus retonditor seu bayshator sit ausus mulhare seu humere facere
pannos cum boca sive cospando seu cum linteaminibus humefactis tres
autem palmos, duos vel unum palmum possint impune molhare sine
linteaminibus prout eis legaliter videbitur faciendum ; et qui contra
fecerit solvat nomine pene pro qualibet vice quinque solidos turonenses
ut supra dictum est dividendos et quod emendet dampnum passo.
Item quod quilibet retonditor seu bayshator teneatur molhare et preparare
pannos bene et sufficienter juxta mandatum illius cujus erunt panni et
quod per verba alicujus sartoris non dimitat facere illud quod debebit
juxta mandatum predictum ; et qui contra fecerit, solvat nomine pene
quinque solidos turonenses pro qualibet vice dividendos ut supra et quod
emendet dampnum passo.
Item quod nullus retonditor seu bayschator sit ausus facere
unum ictum pro duobus, videlicet quod si dictus pannus retonditus fuerit una vice,
tantum vero faciat sibi solvi pro duabus vicibus; et qui contra fecerit,
solvat nomine pene pro qualibet vice XII denarios tholosanos dividendos
ut supra et quod emendet dampnum passo.
De Furneriis.
De Furneriis.
Item qod furnerii et illi qui arendaverunt furnos teneantur
calefacere furnos diebus lune si et dum requisiti fuerint per panconserios et alios
habitatores dicte ville, ad finem quod itinerantes possint reperire
panem ad vendendum qualibet die, et si requisiti contradixerint,
contradictor solvat pro qualibet vice quinque solidos tolosanos
dividendos ut supra et quod furnerii teneantur bene et licite decoquere
panem et nisi fecerint ipse vel ille qui erit in culpa emendet dampnum
passo.
Page 94
Item quod nullus homo seu mulier sit ausus dare furneriis pecuniam, panem nec
aliam corruptionem pro coctione panis nec dicti furnerii seu alter pro
ipsis ea petere nec recipere nisi illud quod continetur in consue
tudinibus dicte ville ; et qui contra fecerit videlicet dator et
receptor solvat pro qualibet vice quilibet XII denarios tholosanos
dividendos ut suprat.
De Pancosseriis.
De Pancosseriis.
Item quod nullus pancosserius seu pancosseria sit ausus vendere panem quem
emerit ab extraneis pancosseriis majoris precio quo illum habuerit ab
eisdem nec panem coctum ascendere ad majus precium quo illum fecerit si
interim bladum ascenderet majoris precio; et qui contra fecerit, solvat
pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra
et panis pauperibus erogetur ad dispositionem ba.juli consulum
predictorum vel deputandorum ab eis.
Item quod nullus pancosserius seu pancosseria sit ausus panem abscondere in
domo sua nec de platea abstrahere si bladum ascendat vel appareat
caristia vel affluant aut veniant plures viatores ad dictam villam, nec
aliam fraudem faciant quoquo modo, sed quod panem teneant palam et
publice ad vendendum pro precio quo factus fuerit ut est dictum; et qui
contra fecerit solvat pro qualibet vice decem denarios tolosanos
dividendos ut supra et panem pauperibus erogetur ad dispositionem quam
supra.
Item quod nullus pancosserius seu pancosseria lucretur in quartone frumenti
nisi prout continetur in consuetudinibus dicte ville, videlicet
pro qualibet punheria (La pugnère égale 8 boisseaux, 30 boisseaux font
l'hectolitre.) quatuor denarios turonenses et furfur dumtaxat et sit
secundum magis et minus, et qui contra fecerit perdat panem qui
pauperibus erogetur, et ultra hoc solvat pro qualibet vice nomine pene
duodecim
denarios tolosanos modo quo supra dictum est dividendos, quod lucrum
supra dictum
Page 95
servetur exeptis temporibus estatis et vindemie quibus detur lucrum
certum dictis pancosseriis arbitrio dictorum bajuli et consulum vel
deputandorum ab eisdem.
De Tabernariis.
Item quod nullus venditor seu potator vinorum, ab introitu mensis marcii
usque ad festum beati Luce evangeliste, dum vendetur vinum ad tabernam,
sit ausus intrare cellarium de quo vinum abstrahetur nisi ille qui
mensuravit vinum, sed introitu porte cellarii teneat mensuras suas et alia
vasa et ibi portet vinum, et in presencia emptoris vini mensuret vinum, et
unicuique reddat jus suum legitime sine fraude ; et qui contra fecerit
solvat pro qualibet vice quinque solidos turonenses dividendos ut supra.
Item quod nullus habitator seu habitatrix ville predicte sit ausus vendere
nec vina sua pro vendendo in eodem cellario ad tabernam tabernariis
usitatis nec aliis personis nec ipsi tabernarii emere causa vendendi
ibidem, sed per se vel ejus propriam familiam vel hominem legalem
conductum vendat vinum suum ad tabernam legitime sine fraude; et qui
contra fecerit solvat pro quolibet vaso viginti solidos tolosanos
videlicet emptor medietatem et venditor aliam medietatem dividendos ut
supra.
Item quod nullus venditor vinorum nec aliquis alter sit ausus date panem nec
aliquam licheriam potatoribus in taberna sed solum jus suum de vino pro
precio quo vendetur; et qui contra fecerit videlicet qui dederit, solvat
pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos, et qui receperit
totidem dividendos ut supra.
Item quod nullus sit ausus in dicta villa vendere vinum unius vasis nec
ascendere ad majus precium quo ipsum vinum exposuerit ad tabernam; et qui
contra fecerit perdat vinum quod pauperibus erogetur ad dispositionem
bajuli consulum predictorum, et ultra hoc solvat nomine pene V solidos
turonenses pro qualibet vice
Page 96
dividendos ut supra.
De Peysoneriis.
Item quod nullus peysonerius seu venditor vel venditrix piscium recencium
audeat tenere nec vendere pisces coruptos in dicta villa, et dum vendent
sint pedes et non sedeant, et qui contra fecerit, perdat pisces, et si
sine periculo possint comedi pauperibus erogentur alias quod comburantur
ad dispositionem bajuli consulum predictorum vel deputandorum ab eis, et
ultra hoc solvat nomine pene pro qualibet vice quinque solidos
turonenses dividendos ut supra.
Item quod nullus vendens pisces salsos in villa predicta, postquam semel
gosfati seu soti fuerint, iterato audeat dictos pisces reducere in aqua
nec reducere goffare; et qui contra fecerit perdat pisces qui pauperibus
erogentur ut supra, et ultra hoc solvat nomine pene XII denarios
tholosanos pro qualibet vice dividendos ut supra.
Item quod nullus vendens merluciam vel alios pisces salsos, aquas dictorum
piscium qui tenentur in imbricibus sit ausus aquas prohiscere in careria
sed in propriis semalibus (Semal, Comporte) quas teneat subtus imbrices
predictas ; et qui contra fecerit solvat nomine pene V solidos
turonenses pro qualibet vice dividendos ut supra.
De Sartoribus.
Item quod quilibet sartor et sartorissa teneatur raubas talhare et ex toto
dressare et preparare et excalessare quas faciet in domo illius cujus
erunt raube et presente domino vel alia persona idonea dicti hospitii,
et dimittere frustias seu pecias que supererunt preparatis et dressatis
raubis predictis, et si forte in operatorio dicti sarthoris talharentur
raube predicte, idem sartor hoc idem facere teneatur; et qui contra
facerit solvat pro qualibet vice nomine pene V solidos turonenses
dividendos ut supra.
Item quod nullus sartor ab illis qui facient fieri raubas suas
sit
ausus aliquod recipere nec petere pro filo nec pro botonis sed sutis
Page 97
et factis raubis predictis, computet legitime de labore suo et cum illo
cujus fuerint raube de moderato salario conveniat amicabiliter, et si
convenire non possent, ille cujus erunt raube predicte satisfaciat
dictis sartoribus ad cognitionem dictorum bajuli et consulum vel
deputandorum ab eis; et qui contra fecerit solvat ille qui debebit
tosciens quosciens fecerit nomine pene XII denarios tolosanos ; et qui
receperit totidem dividendos ut supra.
Item quod quilibet sartor, de ceda et aliis aparelhamentis que sibi tradentur
preparandis ac suendis raubis, teneatur reddere rationem illis quorum
erunt raube et illud quod supererit reddere et restituere sine fraude ;
et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios
tolosanos dividendos ut supra.
Item quod quilibet sartor et sartorissa teneatur jurare quod tenebit et
servabit legitime ordinationes predictas quantum ad eos pertinebit, et
hoc semel in quolibet anno, et qui jurare recusaverit interdicatur
ministerium sartore sub certa pena modis predictis dividenda quousque
juraverit graciose.
Item quod nullus post pulsationem campane nocturne que pulsare consuevit pro
excubiis seu vigilibus dicte ville sit ausus stare in taberna potando
nec ludendo nec etiam ire cum armis per villam videlicet sine luce ; et
qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice nomine pene ille qui
steterit quinque solidos turonenses et ille qui receptaverit, dum tamen
hostendidit erit posse suum fecisse expellendi dictos potatores tot idem
pro qualibet vice dividendos ut supra, et ille qui arma prohibita
portabit puniatur prout curie domini judicis Verduni videbitur faciendum.
De Hostaleriis.
De Hostaleriis.
Item quod nullus hostalerius seu hostaleria sit ausus recipere ab hospitibus
suis seu viatoribus nisi quartem partem precii quod decostabit sibi
punheria avene et quintale feni ; et qui contra fecerit solvat nomine
pene pro qualibet vice XII denarios tholosanos dividendos ut supra.
Item
quod nullus hostalerius seu hostaleria sit ausus recipere aliquid ab
hospitibus seu viatoribus per lectis nec pro vela cara nisi ad
dispositionem dictorum bajuli consulum vel deputandorum ab eis, et quod
ipsi consules seu deputandi ab eis juxta carestiam temporis
Page 98
et valorem monete possint super hoc ordinare prout de equitate et
justicia videbitur faciendum ; et qui contra fecerit solvat pro qualibet
vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra.
Item quod nullus hostalerius seu hostaleria sit ausus, quando viatores seu
itinerantes transeunt per carerias volentes recipere hospitia, exire in
careriis nec dictos itinerantes invitare clamando nec vocisferando nec
diffamando unus alium sed simpliciter et graciose sine murmure, stando
imfra limites porte domus sue aut stando vel sedendo juxta tabulam dicte
domus, invitet dictos itinerantes seu inducat ad remanendum cum eo vel
ea, submissa voce; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine
pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra.
I
temquod nullus hostalerius seu aliquis alter habitator seu habitatrix dicte
ville sit ausus ponere nec tenere imfra fossata dicte ville fenum,
paleas, restols, eyscharmentum ultra unam brassam de quolibet genere ;
et qui contra fecerit solvat tosciens quosciens nomine pene quinque
solidos turonenses dividendos ut supra, nisi hoc faceret de voluntate et
licentia bajuli consulum predictorum et in loco non periculoso pro focho.
Item quod dicti hostalerii et hostalerie teneantur jurare semel in anno quod
tenebunt ordinationes predictas quantum pertinebit ad eos si et quando
fuerint requisiti per dictos bajulum et consules vel deputandos ab eis ;
et qui jurare recusaverit interdicatur sibi ministerium hostalerie sub
certa pœna modo quo supra est dividenda donec juraverit graciose.
De Teulariis.
Item quod nullus teulerius sit ausus in dicta villa seu ejus pertinentiis
facere tegulas planas aut cavas in amplo nec in spisso nec in longo nisi
ad mercham aut pagelam seu molle antiquas que ordinabuntur et ponentur
in operatorio communi consulum dicte ville; et qui contra fecerit solvat
pro quolibet millerio quinque solidos turonenses dividendos ut supra.
Item quod quilibet teulerius seu teuleria teneatur bene et fideliter
bardeiare et decoquere tegulas predic
tas
Page 99
sine aliqua fraude ad cognitionem seu arbitrium dictorum consulum seu
deputandorum ab eis; et qui contra fecerit solvat tosciens quosciens
nomine pene pro quolibet millero V solidos turonenses dividendos ut
supra; et si casu inopinato sine culpa dictorum tegulariorum dicte
tegule exirent male preparate et male cocte de furno ita quod non
possent comode poni in opere, tunc nichil solvat pro pena sed rumpantur
dicte tegule non ponantur dicte tegule in opere ad cognitionem et
dispositionem bajuli et consulum dicte ville vel deputandoruin ab eis.
Item quod dicti teulerii faciant et vendant bonam calcem et vivam et bene
decoctam ad mensuram intiquam que ordinabitur in dicta villa et non
faciant mixturam de calce mortua seu sed veteri cum viva et nova sed
quid quamlibet calcem teneant et vendant ad partem et mortuam seu
antiquam vendant pro minori precio quam vivam et novam, ad cognitionem
seu arbitrium dictorum bajuli et consulum vel deputandorum ab eis ; et
qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene viginti solidos
tolosanos modo quo supra dictum est dividendos.
De Fabris.
Item quod quicumque
fabri, payrolerii, ferraterii et ceteri fabri seu
mercatores ferri seu alterius metalli teneantur facere bonum et legate
opus sine dolo et fraude et nullam pravam mixturam facere in operibus
suis et quamlibet materiam metalli ad partem vendere et significare
emptoribus speciem metalli videlicet asserium merlarium azanium ferrum
caprum metallum et sic quodlibet genus ad partem et vendere quodlibet
pro justo et legitimo precio secundum magis et minus, et in payrollis,
cossis et conquis, quando stanhabuntur, quod non coperiant cedaturam si
qua sit et in quolibet vase signum facere quantum ponderat ferrum et
quantum ponderat cuprum et quod quilibet faber habeat suam marquam quam
ponat in suo opere ad evitandum fraudem ; et qui contra fecerit solvat
pro qualibet
Communication - Photos - Webmaster Maguy Krimm Mairie de Beaumont de Lomagne
Partenariat Communauté de Communes et CDG 82
Copyright "Mairie Beaumont de Lomagne" 2000‚ tous droits réservés N° CNIL 1161606