fines, et cum intimatione in presentibus litteris
contentis [contenta] et alias egisse, prout per dictas litteras fieri mandatur.
Ad cujus relationem, Petrus Dineti, notarius.
Adveniente autem die jovis vicesima nona mensis madii
computa in eisdem litteris comprehensa, et partibus ipsis asignata, apud
Bellomontem in operatorio scribanarie mei notarii ordinarii predicti, in
curia dicti loci et coram supradicto domino judice et comissario tunc in
dicta curia more majoris pro tribunali sedente, et suam publicam
audientiam tenente ad jura reddendum et partibus coram ipso litigante [litigantibus]
justitiam ministrandum, hora terciarum seu tercia, venit et judicialiter
comparuit discretus vir magister Anthonius de Dumo, notarius, sindicus
supradictorum consulum et totius universitatis dicti loci, prout de suo
sindicatu et protestate constat instrumento publico manu notarii publici
recepto, quod in hujusmodi causa produxit.
Cujus tenor hic, causa brevitatis, inseri omittitur.
Ex parte comparuerunt ex adverso- vigore et auctoritate
insertarum litterarum adjornamenti, Petrus Johannes de Massoco et
Girardus de Moreto, pro se citra revocationem procuratorum suorum, quos
per presentem comparitionem revocare vult nec intendit parte ex alia.
Quibus quidem comparitionibus modo quo supra factis, supra dictus
magister Anthonius de Dumo , scindicus predictus, et nomine scindicato
quo supra dictorum consulum et universitatis dicti loci Bellimontis
cause impetrationis narrando et suum summarie et de plano explicando,
dixit et verbo thenus proposuit quod in senescallia Tholosana et
judicature Verduni est scituatus locus de Bellomonte Garnerii, in quo
quidem loco est privilegium, usus et consuetudo inconcusse observatis [observata]
quod nulli licet ponere seu immittere aliqua vina extranea, sive in alio
territorio quam in territorio dicti loci Bellimontis, excreta, infra
dictum locum de Bellomonte, sub pena confiscationis dicti vini extranei,
applicandi medietate dicto domino nostro regi et venerabili sindico
venerabilis monasterii Beate Marie Grandissilve, dominis dicti loci
Bellimontis, et alia medietate reparationibus dicti loci Bellimontis,
nisi tempore sterilitatis vinorum, et hoc cum concilio dictorum consulum
atque majoris et sanioris partis habitantium dicti loci.
Et de dicto privilegio dicti impetrantes et universitas dicte
loci usi et gavisi sunt a decem, vigenti, triginta, quadraginta et
quinquaginta annis citra et per totum et tale tempus quod sufficit et
sufficere potest
Page 121
et debet, ad bonam et veram possessionem adquirendam et
adquisitam, retinendam pacifice et quiete, et nemine contradicente,
sciente et vidente qui hoc scire et videre voluerit.
Dixit ultra quod dicti impetrantes sunt in possessione et saysina,
quod dum contingebat per aliquos habitatores ejusdem loci Bellimontis
venire contra tenorem dicti privilegii, videlicet immittere et ponere vina
extranea sive in alio territorio quam in territorio dicti loci Bellimontis
excreta, infra dictum locum, illa vina confiscare et ad confiscationem
illorum procedere seu procedi et compelli facere.
Dixit etiam quod tempore guerre Johannis Armanhaci, et ad causam
dictarum guerrarum aut alias, dictum privilegium admissum et deperdidum
fuit ; ob quod, dicti impetrati, scientes privilegium fore admissum et
deperditum, cominati fuerunt de immittendo et ponendo infra dictum locum
Bellimontis vina extranea et excreta tam in loco d'Esparsaco, de Sarinhaco,
quam aliis locis circumvicinis, vendendo de directo contra tenorem dicti
privilegii. Et dubitans ipsi
impetrantes dicto eorum privilegio per medium cominationis quam dicti
impetrati faciebant dicto eorum privilegio prejudiciari? seu impediri, ad
dictum dominum nostrum et suam cancellariam Tholose regiam recursum
habuerunt , et dato casu intelligi litteras obtinuerunt et impetrarunt
promissorum casus et facti narrativas, vigore quarum comittitur et
mandatur eidem domino judici quod constito sibi de promissis ad
sufficientiam seu de contentis in litteris, eo casu faciat gaudere et uti
ipsos consules impetrantes de dicto eorum privilegio pacifice et quiete,
inhibendo parti adverse et omnibus aliis quibus fuerit inhibendos ne a
cetero, vina extranea sive in alio territorio quam in territorio dicti
loci Bellimontis excreta, immittere seu ponere seu immitti, seu poni
facere, nec ipsis [ipsos] impetrantes aliqualiter impediant seu perturbent
in pocessione et saysina seu gaudentia dicti eorum privilegii; et ad hoc
faciendum compellere habeat dictos de Massoco, de Moreto, et omnes alios
impeditores omnibus viis et remediis juris necessariis et oportunis
apositionibus, appellationibus non obstantibus quibuscumque.
Dixit quod ipsi impetrantes dictas litteras eidem domino judici et
commissario alias presentaverant, quarum presentationum vigore litteras
adjornatorias contra partem dictorum de Massoco et de Moreto et testes
nominatos ? pro justificatione contentorum in eisdem ipse dominus judex et
commissarius sibi concesserat, dictis litteris comissionalibus alligatas,
et quarum vigore dictos de Massoco et de Moreto et testes in eisdem
litteris nominatos adjornari fecerant dictas litteras commissionales citra
prime presentationis et requisitionis prejudicium illas eidem domino
judici et comissario presentando ; et concludendo, requisivit eumdem
dominum judicem et commissarium ut ad
Page 122
illarum interinationem et debitam executionem procedere
vellet, juxta in eisdem sibi traditam formam, quod dixit fieri debere,
offerendo docere ad narratis in eisdem per testes, vigore dictarum
litterarum adjornatoriarum adjornatos et comparentes, quorum receptionem
juramentorum et examinationem eorumdem et deinde ad totalem executionem
petiit et requisivit procedi per eumdem dominum judicem et commissarium.
Incontinenti facta requisitione et presentitione dictarum
litterarum modo predicto, ipse idem dominus judex et commissarius dictas
litteras iterato et citra prime receptionis prejudicium, cum honore et
reverentia decentibus, recepit, promptumque et paratum se obtulit contenta
in eisdem possethenus adimplere , et ne partes et alii ibidem existentes
de contentis in suis litteris commissionnalibus ignorantiam pretendere
possent, ad lecturam eorumdem processit.
Quibus perlectis, dictus scindicus ad probandum et justificandum de
contentis in eisdem et cum litteris adjornatoriis dictis litteris
commissionalibus alligatis, ab eodem domino judice et commissario emanatis,
et superius insertis, dixit ad hos diem et locum presentes ajornari
fecisse in testes et pro testibus discretum virum dominum Bernardum de
Casanova presbiterum et rectorem ecclesie beate Marie de Gilhaco et
Ramundum Mangoni, dicti loci Bellimontis habitatores, quos, nisi
compareant, petiit repputari contumaces ponique in contumacia et defectu,
et illos pro contumacia pignorandum et cum penis adjornandum fore.
Qui quidem testes vigore dicti adjornamenti comparuerunt ibidem, et
quos dictus scindicus produxit in testes more testium producendorum, et ad
mandatum dicti domini judicis et comissarii juraverunt et super sancta
quatuor Dei evangelia, eorum ma nibus dextris corporaliter tacta, dicere
et deponere bonam veritatem quam scirent, de et super contentis in dictis
litteris comissionalibus et de quibus interrogabuntur; et postmodum
deposuerunt, et in eorum depositionibus ad partem descriptam continetur.
Confestim, dicti Petrus Johannes de Massoco et Girardus de
Moreto impetrati, visis et intellectis narratis, propositis, requisitis et
productis per partem impetrantem in productione et juramentorum receptione
dictorum testium quathinus fierent in eorum prejudicium minime
consentierunt; quinymo de obiciendo (Pour Objiciendo) contra dicta et
personas dictorum testium seu aliquorum ex eis loco et tempore oportuniis
, et nichilominus contradicendo dictis litteris comissionalibus ex adverso
impetratis, dixerunt quod dicte littere
Page 123
sunt subrectice et obrective tacita veritate et expressa
falsitate salvis honore domini concedentis, per partem adversam
impetrate, quum si veritatem dixisset, dictas litteras non obtinuisset.
Dicentes ulterius quod dicta ad videndum interinationem dictarum
litterarum eis concessa fuit et est nimis arca et brevis, et quod non
potuerunt habere copiant dictarum litterarum, quibus obstentibus bono
modo non potuerunt deliberare super contentis in eisdem litteris nec
illis contradicere.
Ideo petierunt et requisiverunt copiam dictarum litterarum sibi concedi, nec
non unam diem congruam et competentem ad deliberandum super contentis in
eisdem litteris et eorum concilium habendum et dictis litteris
contradicendum ac addicendum seu tradendum rationes et causas justas et
rationabiles per quas non erit procedendum per eundem dominum judicem et
comissarium ad interinationem dictarum litterarum, quinymo supercedendum
sibi dari et assignari, quod dixit fieri debere de jure antequam ad
alios actus procedatur.
Tandem dictus dominus judex et commissarius, auditis dictis
partibus in eorum rationibus, alternationibus et requisitionibus
predictis, apunctavit ipse dominus judex et comissarius quod dictus
scindicus plus probaret et justificaret de contentis in suis litteris
comissionalibus, et quod dicti impetrati contradicerent eisdem et
dicerent, producerent et allegarent quicquid dicere, probare, producere
et allegare vellent , copiam dictarum litterarum comissionalium per
dictum scindicum productarum concedendo seu facultatem ea videndo in
manibus notarii, processus presentis scribe, ad id quod faciendum parti
quod utrique ad comparendum modo debito in hujusmodi causa procedendum,
prout juris fuerit et rationis, horam vesperorum presentis diey, loco et
hora presentibus, assignavit, cum intimatione quam dictis de Massoco et
de Moreto fecit quod si hoc facere obmiserint aut plus debito
prothellaverint, auditis prius dictis testibus permitti et constito sibi
prius de contentis in eisdem, ad sufficientiam et interinationem et
debitam executionem dictarum litterarum juxta in eisdem traditam formam
per ipsum procedetur.
Hora autem vesperorum
superius novissime partibus predictis et earum cuilibet ad agendum id
quod agi debebant et procedendum circa interinationem litterarum
comissionalium preinsertarum adveniente, coram memorato domino judice et
comissario in operatorio mei Petri Dineti, notarii, et presentis
processus scribe, loco predicto sedentis, venit et judicialiter
comparuit supra nominatus magister
Page 124
Anthonius de Dumo scindicus predictus et nomine scindicario
quo supra, de cujus potestate et scindicatu superius sufficienter
constat, parte ex una.
Comparuerunt ex adverso supra nominati Petrus Johannes de Massoco et Girardus de
Moreto una cum provido viro Johanne de Aquis , eorum conciliario et
advocato, parte ex alia.
Quibus quidem
comparitionibus modo premisse factis, tunc dictus scindicus, ad plus
probandum et justificandum de contentis in dictis litteris, nominavit in
testes et pro testibus providos viros Johannem de Cruce, seniorem, et
Johannem de Bosquo, dicti loci Bellimontis habitatores, ibidem in eodem
judicio presentes, quos petiit admitti et recipi et interrogari
juramento medio per eundem dominum judicem et comissarium, ac illis
auditis et examinatis, procedi ad interinationem et totalem executionem
litterarum commissionalium preinsertarum, quod dixit fieri debere.
Quibus quidem testes,
modo premisso, nominiti fuerunt admissi in testes per ipsum dominum
judicem et comissarium, et ad ejus mandatum juraverunt, ad et supra dei
sancta quatuor evangelia eorum manibus dextris corporaliter tacta,
deponere bonam veritatem super contentis in dictis litteris et de quibus
interrogabuntur; deinde deposuerunt ad partem prout in eorum
depositionibus continetur.
Dicti vero de Massoco
et de Moreto, per organum dicti Johannis de Aquis, eorum consiliarii et
advocati, confessi fuerunt immisisse et posuisse seu immitti et poni
fecisse vinum extraneum sive in alio territorio quam in territorio
Bellimontis excretum, intus predictum locum Bellimontis, sed hoc
fecerunt cum consilio et consensu partis dictarum litterarum
comissionalium impetrantis, dicentes ulterius se nolle contradicere nec
impugnare dictis litteris comissionalibus, sed consentierunt quod dictus
dominus judex et comissarius ad interinationem dictarum litterarum
comissionalium procedat, totiens quosciens inde domino judici et
comissario placuerit, et visum fuerit faciendum ; nam a cetero non
intendebant aliquid dicere , allegare, probare quim non procederet ad
interinationem dictarum litterarum comissionalium nisi tum modo
consensum predictum quod probare intendunt.
Nempe dictus dominus
judex et commissarius, auditis dictis partibus in earum rationibus et
alternationibus predictis , appuntavit quod dicti de Massoco et de
Moreto faciant fidem de dicto consensu allegato ad id quod faciendum et
debito modo procedendum
Page 125
prout juris fuerit et rationis, diem crastinam proximam et
immediate sequentem, loco presenti, hora tercie assignavit.
Crastina autem die,
sic ut promittitur partibus predictis et earum cuilibet ad id agendum quod
agi debebant asignata, que fuit veneris, intitulata tricesima mensis madii,
apud locum dictum de Bellomonte; et in operatoria mei notarii infra
scripti, hora terciarum, coram memorato domino judice et comissario, venit
et comparuit dictus Petrus Johannes de Massoco pro se et dicto Girardo de
Moreto, una cum Johanne de Aquis, eorum consiliario et advocato, parte ex
una.
Ex adverso vero
comparuerunt providi viri magistri Bernardus Turpini, Johannes de
Tronsenchiis, Johannes Pinholi et Anthonius Sentis, consules, una cum
magistro Anthonio de Dumo et tocius universitatis dicti loci Bellimontis
scindico ex parte alia.
Quibus
factis comparitionibus, dicti consules, per organum dicti de Dumo,
petierunt et requisiverunt per ipsum dominum judicem et comissarium
procedi ad interinationem et debitam executionem dictarum litterarum
comissionalium juxta modum et formam earumdem, quod dixit fieri debere.
In adversum vero,
dictus de Massoco, organo dicti Johannis de Aquis, petiit aliam diem sive
dilationem congruam et competentem ad docendum et faciendum fidem de dicto
consensu per ipsos superius in presenti processu allegato sibi dari et
assignari.
Tunc ibidem dictus
dominus judex et comissarius ad postulationem et requestam dicti de
Massoco, pro se et nomine quo supra comparente, apuntavit quod dictus de
Massoco probet, justificet, ac fidem faciat de dicto consensu per ipsum
verbo thenus in presenti processu allegato, et, ad plus probandum per
dictos consules et alias utriusque parti comparendum modoque debito in
hujusmodi causa procedendum faciendum que seu dicendum, in eadem hora
meridiey presentis diey in domo communi dicti loci Bellimontis, loco et
hora presentibus assignavit, cum intimatione quam dicto de Massoco, nomine
quo supra fecit quod se hoc facere obmiserit aut plus debito
prothellaverit, auditis primis dictis testibus per eum et constito de
contentis in eisdem, ad interinationem et debitam executionem dictarum
litterarum juxta in eisdem traditam formam per ipsum procedetur et alias
appuntabitur super requisitis et modo procedendum.
Page 126
Hora autem meridiey
superius novissime partibus predictis et earum cuilibet ad agendum id
quod agi debebant, adveniente, coram memorato domino judice et
comissario, in dicta domo communi, loco predicto, sedente, comparuerunt
supra nominati magister Bernardus Turpini, Johannes de Tronsenchis,
Johannes Pinholi et Anthonius Gentis, consules ejusdem loci Bellimontis,
una cum dicto magistro Anthonio de Dumo, ejus scindico; comparueruntque
etiam ibidem discreti viri dominus Seguinus Blanchardi, Petrus de Jutgia,
Bernardus de Molieris, presbiteri, nec non Bartholomeus de Sanssurra ,
Ramundus Mangoni, Johannes Chanbeu, Ramundus Arnaldi de la Jus, Johannes
de Bosco, Ramundus Blanchi, Arnaldus Guilhermi de Bareilhis, Manaldus de
Vinhalibus, Petrus Blanchi, Geraldus de Alis, Fulgentius de Grangia,
Guillermus Mangoni , Petrus de Gans, Geraldus Resengas, Arnaldus de
Verduno, Johannes de Massanis, Johannes Giras, Seguinus de Corona,
Ramundus Labroa, Johannes de Levafauda, Anthonius de Fontas, Stephanus
Ymberti, Philippus Malrio, Girardus de Moreto, Gasbertus Planterii,
Gausserandus Valerii, Guilhermus nepotis Johannes de Aquis, Bertotus
Descot, Dominicus Sedalli, Guilhermus de Marcha, Bertrandus de la
Bascaria, Jacobus de Bileriis, Petrus de Naperina, Johannes de Cruce,
Johannes Segaudi, Guilhermus Turpini, Johannes Fachandi, Bertrandus
Faias, Petrus de la Jus, Johannes de Moreto, Jacobus la Cassanhera,
Ramundus de Moreto, Geraldus de Nabera, Johannes Labielha, senior;
Petrus de Sancto Martino, et Guilhermus Figuerii, singulares et
habitatores ejusdem loci Bellimontis, comparuerunt ex adverso sepe dicti
Petrus Johannes de Masso et Girardus de Moreto una cum prenominato
Johanne de Aquis, eorum directore et consiliario, parte ex alia.
Et factis hujusmodi
comparitionibus, dicti consules impetranter per organum quo supra,
petierunt et requisiverunt per ipsum dominum judicem et comissarium,
prout supra procedi ad interinationem et debitam executionem dictarum
litterarum comissionalium, juxta modum et formam earumdem et intimata,
quod dixit fieri debere; nec non dixerunt organo quo supra quod ipsi
dictos singulares et habitatores superius insertos, descriptos et
nominatos congregari et convocari ibidem eodem domino judice et
comissario fecerant, ne de interinatione et executione dictarum
litterarum comissionalium per eundem dominum judicem et...
Page 127
comissarium facienda ignorantiam pretendere possent, et si
dictis litteris volebant contradicere seu impugnare, vel aliquid aliud
dicere, allegare, quod pertinens esset ad interinationem dictarum
litterarum per eundem dominum judicem et comissarium procederet.
Confestim dictus
dominus judex et comissarius, auditis dictis et allegatis , petitis et
requisitis, procedendo juxta tenorem sue comissionis, et latius
inquirendo seu inquiri volendo de contentis in eisdem litteris sue
comissionis, interrogavit predictos singulares et habitatores si in
predicto loco Bellimontis fuerat privilegium, usus et consuetudo ne
ipsos habitatores ausi essent immittere seu ponere in eodem loco
Bellimontis vina extranea sive in alio territorio quam in territorio
Bellimontis excreta, qui omnes unanimiter dixerunt quod sic et quod
antiquitus observabatur, excepto de vindemia que excreta erat in aliis
territoriis quam in territorio Bellimontis; que vindemia ponebatur in
eodem loco ante festum beati Michaelis; et sic usitatum et observatum
fuit.
Item fuerunt dicti
singulares et habitatores interrogati per dictum dominum judicem si
volebant aliquid dicere, allegare, ac dictis litteris contradicere seu
impugnare ; cur per ipsum dominum judicem et comissarium non esset
procedendum ad interinationem illarum litterarum : qui dixerunt quod
non, sed petierunt ad dictam interinationem procedi et ulterius fuerunt
per dictum dominum judicem et comissarium, presente provido viro Johanne
Brugeti, procuratore regio judicature Verduni, interrogati dicti
singulares et habitatores, unus post alium, si esset utile ipsis
habitatoribus et aliis quibuscumque extranets immittere sive ponere
vindemiam in aliis territoriis quam in territorio Bellimontis excretam,
intus dictum locum Bellimontis ante predictum festum beati Michaelis :
qui fuerunt omnes opinionis quod a cetero nec ab in anthea,, nec ante
festum beati Michaelis, nec post, non ponetur vindemia extranea sive in
alio territorio quam in territorio Bellimontis excreta infra dictum
locum, et si poneretur per ipsos et alios quoscumque esset sibi ipsis et
aliis habitantibus dicti loci prejudicabile, nisi solum de vineis de
Sancto Johanne de Calcassaco (Saint-Jean près Beaumont dit de Gimois ou
de Coquessac.) et de vinea domini Johannis Portarelli, presbiteri, scita
in juridictione de Glatenchis (Glatens, commune du canton de Beaumont.),
ad vitam ipsius domini Johannis dumtaxat; et de illis habitatoribus
dicti loci de Sancto Johanne, qui integraliter erant contribuabiles
omnibus oneribus ejusdem loci Bellimontis solum et dumtaxat cum in
eisdem locis non sit clausura sufficientia pro custodia dicte vindemie.
Page 128
Et tunc dictus
dominus judex et comissarius, recitato tenore litterarum comissionalium
et processus presentis inqueste sive aprissue (Pour Aprizie, enquête.)
super hiis facte procedendo et insequendo formam et tenorem litterarum
comissionalium, quia tam per testes per partem impetrantem in presenti,
tam productos per ipsum examinatos eidem domino judici et comissario
constitit et constat ad sufficientiam de contentis in litteris sue
commissionis, idcirco illas interinando et debite executioni de mandato
procedendo juxta interinationem per ipsum superius ipsis partibus ultime
factam, inhibuit et defendit dictis Petro Johanni de Massoco, Girardo de
Moreto, et omnibus aliis ibidem presentibus et absentibus in personis
presentium ne a cetero et ab in anthea nec ante festum beati Michaelis,
nec post, vina aliqua nec vindemia aliqua extranea sive alio territorio
quam de territorio dicti loci de Bellomonte excreta ponere seu immittere
infra dictum locum habeant, nisi tantum modo de vineis Sancti Johannis
de Calcassaco et de illis contribuablibus integraliter oneribus dicti
loci de Bellomonte et de vinea dicti domini Johannis Portarelli, ad
vitam dumtaxat, scita in juridictione dicti loci de Glatenchis, sub pena
confiscationis vini et vindemie, applicandi medietate domino nostro regi
et predicto scindico predicti monasterii Grandissilve, et alia medietate
reparationibus dicti loci Bellimontis.
Nec non inhibuit et defendit prenominatis de Massoco de Moreto et
omnibus allis quibuscumque habeant ipsos consules et universitatem in
eorum privilegio perturbare seu impedire; quin ymo pascientur et
sustineant ipsos de dicto privilegio uti, frui et gaudere, sub dicta
pena.
Sepe dicti de Massoco, de Moreto et alii superius
prenominati et descripti liabitatores in premissis interinatione et
inhibitione et penarum injunctionibus consentierunt et acquieverunt
(Pour Acquiescerunt.)
De quibus omnibus dicti consules petierunt retineri actum publicum , et si
necesse fuerit, insturmentum per me notarium pre et infra scriptum.
Acta fuerunt hec et processa, anno et die predictis, in
presentia et testimonio.
Et mei Petri Dineti ,
notarii publici ac ordinarii curie Bellimontis dicti domini judicis
Verduni qui in premissis omnibus, dum sic ut premittitur agerentur, una
cum prenominatis testibus, presens interinationi, eaque sic fieri vidi
et audivi et requisitus actum publicum retinui.
Page 129
Déposition des témoins
Discretus vir dominus Bernardus de
Casanova, presbiter et rector beate Marie de Gilhaco, loci Bellimontis
habitator, etatis ut dixit quinquaginta annorum seu circa, cujus bona
valere asseruit centum libras turonensium parvorum, testis citatus,
productus, juratus et diligenter examinatus, per dictum dominum
comissarium super preinsertis comissionalibus litteris, qui deposuit in
loco Bellimontis die quarta mensis junii, anno domini M° CCCC° LXX°
septimo, et interrogatus, dixit se scire et verum esse quod decem octo
anni sunt elapsi seu circa, ipse vidit certas litteras regias cum cera
crocea impendenti sigillatas, et impetratas ad instantiam consulum et
communitatis dicti loci Bellimontis que dirigebant domino senescallo
Tholose et judici Verduni et eorum cuilibet, sicut credit memorari de
tenore illarum et ex hoc etiam infert, ut dixit, quod verum est quia
recordatur perfecte vidisse litteras dicti judicis Verduni alligatas
dictis litteris regiis, videlicet et primo domini Johannis Gasini, et
post, magistri Guilhermi Morebruni et domini Bertrandi de Sancto Petro
et domini Johannis Seguerii, ultimi judicis et predecessoris judicis
Verduni moderni, et continebant dicte littere prout recordatur ipse
effectualiter narrativam quam continent littere dicte comissionis, ita
quod rex in illis mandabat predictis comissariis in eorum cuilibet ut
eis constito quod laborantia principalis seu agricultura territorii
dicti loci Bellimontis consisteret in vineis et quod major pars
habitantium in eodem loco concordaret et consentiret ut vina extra
territorium illud excreta non immitterent in dictum locum, eo casu in
favorem et agricolarum et habitantium in dicto loco, prohiberetur
omnibus et singulis in ibi habitantibus ille auderent alia vina in
dictum locum immittere seu ponere quam illa tantum que excreta erant et
recollecta in vineis territorii ejusdem loci, recordatur ipse testis lo[quens]
ut dixit. quod littere prenominatorum judicem cujuslibet, de suo tempore
alligate dictis litteris regiis continebant verificationem earumdem
litterarum regiarum, et mandabant? (Tache
d'encre dans le texte) ipsi judices quod eis constiterant de
narratis in eisdem litteris, et propter hec processerant ad
interinationem earumdem inhibendo omnibus et singulis habitantibus dicti
loci ne ex tunc auderent immittere et ponere infra dictum locum vina
extranea et alibi quam in ejus loco excreta.
Credit idem lo[quensl quod de illis fuit in dicto loco ab antiquo
et super illis privilegium super hoc obtentum aut factum usus et....
Communication - Photos - Webmaster Maguy Krimm Mairie de Beaumont de Lomagne
Partenariat Communauté de Communes et CDG 82
Copyright "Mairie Beaumont de Lomagne" 2000‚ tous droits réservés N° CNIL 1161606