factarum et in posterum faciendarum, altera medietate pro indiviso omnium
predictorum jure proprietatis et dominii dictis abbati et conventui et
eorum monasterio rémanente. Actum est etiam quod premissa omnia que
tradita sunt et tradentur ejusdem bastide habitatoribus concedantur, ita
videlicet quod in obliis et censibus domorum et in furnis, banchis et
tabulis et allis juribus feodalibus provenientibus ex predictis et
leudis et pedagiis percipiendis in dicta bastida et pertinenciis ejusdem
bastide habeamus medictatem et dictum monasterium alteram medictatem pro
indiviso.
Itemactum est quod in clamoribus, justiciis, emendis cum omni
juridictione temporali et incurrimentis usque ad sexaginta solidos
tholosanos medietas pertineat ad nos et alia medietas ad monasterium
predictum ; et si predicti clamores, justicier amende et jurisdictio
temporalis et incurrimenta summam sexaginta solidorum tholosanorum
excesserint, nos quod ultra summam predictam fuerit in signum alte
justicie percipiemus et habebimus integraliter, hoc tantum salvo quod si
possessiones immobiles alique de illis que in dicta donatione
continentur venerint in comissum, incurrimentum hujusmodi inter nos et
monasterium per mediurn dividetur, preter incursus hereseos qui debent
ad nos in solidum pertinere; salvo etiam dictis abbati et conventui et
monasterio eorumdem quod si possessiones que tenentur vel tenebuntur in
feudum vel alias tantummodo a monasterio Grandissilve
Page 31
venerint in comissum, incurrimentum hujusmodi inter nos et monasterium per medium
dividatur , excepto incursu heresis ut superius est expressum.
Item actum est quod si
possessiones comunes nobis et monasterio vel etiam proprie possessiones.
monasterii venerint, ut dictum est, in comissum ex causa hereseos vel
alias, nos ac dicti abbas et conventus teneamur illas vendere et extra
manum nostram ponere infra annum et diem persone vel personis non
prohibitis a jure, set talibusque pro ipsis possessionibus dicto
monasterio pro parte sua indivisa et alias et nobis pro parte nostra
valeant deservire.
Item actum est quod tain nos
quam dicti abbas et conventus habeamus in dicta villa seu bastida unum
locale sufficiens ad domos ibidem prout utrique placuerit construendas.
Item actum est quod dicta villa
seu bastida cum hiis que venerint in donatione predicta semper maneant
indivisa et in dominio nostro et illorum qui succedent nobis specialiter
in Tholosa, et quod nos vel successores nostri aliquo modo non possimus
dictam bastidam vel aliquid de predictis dare, lejare, vendere aut in
quamcumque transferre personam nisi in ipsos abbatem et conventum et eorum
monasterium, set ea semper habeamus et possideamus nos et successor noster
rex Francie, vel qui nobis succedet in Tholosa.
Item actum est quod in dicta
bastida sit unus bajulus communis qui nobis et abbati et syndico conventus
prestet juramentum in institutione sui officii jura utriusque servare et
quod suum crit utrique reddere teneatur. Retinerunt
Page 32
tamen abbas et conventus quod si forte nos et abbas et syndicus conventus vel
successores sui in electione dicti bajuli non possemus convenire, quod
ipsi possint ibidem ponere proprium bajulum pro sue libito voluntatis,
et nos, si nobis placuerit, faciermus illud idem.
Item actum est quod banna et
preconizationes fiant in dicta villa seu bastida ex parte nostra et
abbatis Grandissilve per preconem communiter institutum.
Item actum est quod si nos vel
successores nostri faceremus talliam sive questam in dicta bastida sine
abbate et conventu, vel ipsi sine nobis , tota illa tallia sive questa,
sive esset voluntaria seu coacta, per medium dividatur inter nos et
monasterium predictum, nisi forte nos communiter talliaremus regnum
nostrum vel comitatum tholosanum vel terram nostram et gentes nostras
dyocesis tholosane. Et tunc nos ipsam tallîam ex integro haberemus.
Item actum est et monasterio retentum specialiter quod si populatio
dicte ville aliquo casu destrueretur, quod absit, quod locus dicte
bastide et omnia illa que venerunt in dictam donationem redeant ad jus
et proprietatem dicti monasterii et ad ipsum prout erat tempore facte
donationis libere revertantur, salvo tamen jure nostro si quod nobis tam
in alta et bassa jurisdictione quam in aliis in dictis rebus donatis competebat
tempore donationis ipsius vel ante, quod jus salvum nobis remaneat, si forsan casus predictus eveniret.
Item actum est dictis et retentum abbati et conventui quod si eis visum
fuerit expedire, possint infra clausuras
Page 33
dicte bastide construere vel facere construi ecclesiam seu capellam et quod
capellanus ejusdem loci juxta dictam capellam vel alibi, si eis visum
fuerit, habeat domum francam.
Item exceptum est et specialiter retentum dictis abbati et
conventui jus spirituale et ecclesiasticum in possessionibus nobis et
ipsis comunibus et quicquid ratione ipsius juris debent ibidem et in
locis vicinis percipere et habere juxta consuetudinem actenus observatam. Item actum est quod nos vel nostri successores non permittemus
clericos, milites sive aliquos religiosos in dicta villa seu bastida
populari sine abbatis et conventus dicti monasterii assensu et
conveniencia speciali.
Item actum est quod nos et
ipsi comuniter demus in feudum possessiones illas quas communes et pro
indiviso habemus et quod feodatarii in instrurnentis super hoc
conficiendis promittent nobis et ipsis censum reddere constitutum. Item judices instituendi pro tempore et bedelli seu nuncii curie
jurabunt fidelitatem tenere et servare nobis et monasterio predicto et
quod quamdiu commissum sibi officium exercebunt fideliter se habebunt,
et quod bedelli predicti seu nuncii obtemperabunt mandatis bajulorum tam
nostrorum quam monasterii predicti. Item actum est quod nos et successores nostri omnia illa jura que
ipsi retinuerunt sibi et monasterio suo, prout superius sunt expressa,
faciemus ipsos tenere et possidere pacifice et quiete, salvo jure in
omnibus alieno. Item actum est quod omnia
instrumenta confecta super pariatgio seu societate predictorum facto seu
facta cum Petro
Page 34
de Jolalhi,
milite , tunc tenente locum predicti senescalli, cassa sint penitus
atque nulla si in aliquo repugnarent ordinationi presenti. Nos autem
pariatgium seu societatem hujusmodi et omnia et singula premissa prout
superius continentur laudamus, approbamus et etiam confirmamus, salvo in
a liis jure nostro et jure in omnibus alieno; et ut perpetue stabilitatis robur obtineant,
presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere
inferius annotato fecimus communiri. Actum Parisius, anno domini
millesimo ducentesimo septuagesimo nono, mense julio, regni veto nostri
anno nono, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et
signa : dapifero nullo (Le mot nullo a été ajouté plus tard).
Stephanus Rotberti, ducis Burgondie, camerarii.
Stephanus Johannis, buthicularii. Stephanus Ymberti
(Humbert de Beaujeu, sire de Montpensier), constabularii.
Data vacante cancellaria.
35
VII
ACTE
par lequel Gaston de Lomagne, fils de feu Hispan de Lomagne, chevalier,
voulant être agréable au roi de France, à l'abbé et aux religieux du
monastère de Grandselve, déclare dispenser les habitants présents et
futurs de la bastide de Beaumont, près de la Gimone, dans le diocèse de
Toulouse, de tous droits de péage sur les animaux destinés à la
nourriture des dits habitants et qui seront conduits à la bastide en
traversant si terre , il permet aux habitants qui, ayant acheté des
animaux de toute espèce ou des marchandises, voudront les revendre dans
la bastide et ses appartenances, de les garder pendant quinze jours et même
de les conduire ou porter à Toulouse ou à Lectoure pour en faire la
vente, sans être tenus à aucun péage ni autre droit en traversant sa
terre; et s'il s'élevait une discussion entre ledit soigneur et les
habitants au sujet du droit de péage sur les animaux et les marchandises,
au cas où ils ne seraient pas vendus dans le délai de quinzaine, il veut
que l'on s'en rapporte au serment du propriétaire desdits objets; enfin,
il consent à ce que ceux qui se rendront à la bastide pour y vendre des
animaux ou des marchandises soient exempts de tout péage, en allant et en
revenant, à moins qu'au retour ils traversent sa terre pour aller les
vendre ailleurs; dans ce dernier cas ils devront acquitter le droit de péage
accoutumé.
1er SEPTEMBRE 1277
Aisso es la quitansa faita am mossen Gasto de
Lomania del peatge de Jumades.
Noverint universi presentem cartam visuri et etiam
audituri quod nos Gasto de Leomania, filius quondam domini Espa de
Leomania, militis (Il s'agit,croyons-nous,
ici d'Hispan, fils de Vezian II, vicomte de Lomagne, qui, par son
testament, du mois de septembre 1221, lui légua tous les droits qu'il
avait dans les diocèses de Toulouse, de Lectoure et d'Aix (Abrégé de la
généal. des vicomtes de Lomagne, p. 8). Il était frère d'Othon II,
vicomte de Lomagne (Idem. p. 9), et fut témoin avec lui, le 27 mars 1221
-1222, de l'acte de confirmation par le ieune Raymond, fils de Raymond VI,
comte de Toulouse, des privilèges de la ville de Moissac (Collection Doat,
vol. 127, fol 144. - Hist. de Languedoc, édit. du Mège. V. 297-611),
et d'un autre acte par lequel ce prince déclara prendre sous sa
sauvegarde tous ceux qui iraient vendre du blé dans ladite ville (Arch.
de Tarn-et-Garonne B. 5511).),
gratis et spontaneus et propria voluntate ac mera liberalitate ob
honorem et gratiam et reverelitiam excellentissimi domini Regis Francie et
suorum et venerabilium et religiosorum virorum abbatis et conventus
monasterii Grandissilve inductus, damus et concedimus nunc et imperpetuum,
pro nobis et omnibus successoribus nostris, syndicis et habitatoribus
omnibus qui nunc sunt et erunt pro tempore in bastida Bellimolitis prope
Gimonam dyocesis Tholosane, quod de omnibus animaIibus cujuscumque speciei
sint que ad dictam bastidam, causa nutriendi, comedendi adduxerint
veniendo et transceundo per terram nostram pro dictis animalibus nobis et
successoribus nostris dare pedagium minime teneantur. Si vero habitantes
in dicta bastida vel aliquis de eisdem emerint vel emerit aliqua animalia
cujuscumque speciei sint, vel merces seu mercimonia causa vendendi, in
dicta bastida, vel dicta animalia merces vel mercimonia in dicta bastida,
vel pertinenciis suis tenuerint seu tenuerit per quindecim dies, et
predicta animalia merces seu mercimonia, causa- vendendi, apud Tholosam
vel Lectoram vel alibi duxerint vel duxerit, portaverint vel portaverit
seu portari fecerint vel fecerit et per terram nostram transsierint vel
transsierint, ab omni prestatione pedagii nobis danda et
Page 36
facienda
et successoribus nostris nunc et imperpetuum esse quitos et immunes
volumus. Et si super tenemento quindecim dierum in dicta bastida seu
pertinentiis dicte bastide dictorum animalium, mercium vel mercimoniorum
inter nos vel successores nostros et predictos habitantes et corum
successores discentio seu contentio occasione dandi pedagii aliquid
oriatur, volumus et concedimus quod tradatur totaliter per nos et
successores nostros sacramento illius cujus erunt animalia, mercimonia,
sive merces.
Item damus
et concedimus dictis syndicis et habitatoribus et eorum successoribus
quod omni tempore quod omnes venientes ad dictam bastidam, undecumque
sint, cum animalibus quibuscumque, mercimoniis sive mercibus veniendo
ibidem causa vendendi sint quiti a dando pedagio et etiam redeundo,
dummodo ultra villam dicte bastide causa vendendi alibi cum predictis
non transceant. Quod si fecerint, ipsos teneri volumus ad dandum
pedagium consuetum nobis et successoribus nostris, et hec sive merces,
vel mercimonia exposuerint, sive vero anirnalia, merces vel mercimonia
ad vendendum. Hoc fuit factum prima die septembris, regnante Philippo
rege Francorum, Bertrando episcopo Tholosano, anno ab incarnatione
domini M° CC° LXX°, septimo. Hujus rei sunt testes : frater Johannes
Bergonhos, monachus Grandissilve ; et discretus vir magister Bernardus
de Meleto ; dominus P. Effrey, miles; dominus Arnaldus de Monteacuto,
miles; Bernardus Gauterii, domicellus; Arnaldus, Poncii de Fumello,
notarius Tholose; Poncius de Garfaleriis, notarius de Galliaco ; et ego
Deodatus Genebra, publicus predicte bastide Belli…
Page 37
…montis
notarius qui requisitus per predictos cartam istam scripsi et signum
meum apposui. Istam non scripsit dictus
Deodatus notarius predictus, set aliam de qua ego Raimundus Barta
publicus Bellimontis notarius istam transtuli et transcripsi de verbo ad
verbum, nichil addito vel remoto, set eisdem verbis et rationibus
videlicet die mercurii post festum beati Ylarii sub anno domini
millesimo trecentesimo secundo et signo meo signavi, in testimonium
premissorum. Hujus autem transcripti sunt testes : Ramundus Guillermi de
Claustro, Bernardus Boneti, notarii publici Bellimontis, et ego Ramundus
Barta, notarius predictus, qui signum meum apposui, et ego Ramundus
Guillerrni de Claustro, notarius predictus me subscripsi, et signum meum
apposui. Et ego Bernardus Boneti, notarius predictus, me subscripsi, et
signum meum apposui.
VIII
DONATION par Odon de Terride, damoiseau,
co-seigneur du château de Saint-Jean de Gimois, seigneur de la ville et
du lieu d'Escazeaux, co-seigneur de Cologne, Seguenville, Comberouger,
seigneur de la ville et du lieu de Belbèze, de Pérenville et autres,
aux consuls de Beaumont sur Gimone, diocèse de Toulouse, acceptants
pour eux et pour les hommes et les femmes présents et avenir du dit
Beaumont, du droit de passer de nuit et de jour, en allant et en
revenant dans les châteaux et villes susdites et dans leur territoire,
ainsi que dans les lieux de Larrazet, de Brivecastel, du Vigueron et
dans toute sa terre de Gimois, chargés de vivres, de marchandises et
autres choses ou avec des charrettes et des animaux chargés des mêmes
objets, sans payer les leude et péage qu'il avait le droit de percevoir
sur lesdits habitants dans toute sa terre ledit Odon leur fesant cette
concession en considération des services qu'il a revus de plusieurs
prudhommes de Beaumont et, outre, moyennant une somme de cent livres tournois noirs que les
consuls lui comptent. par suite, le procès qui s'était élevé, entre
les parties, au sujet dudit péage sera terminé, ledit seigneur renonçant
pour lui et pour ses successeurs à toutes exceptions de droit qui
pourraient être invoquées contre la validité de sa donation
28 SEPTEMBRE 1296.
>Aisso es la quitansa faita del peatge am mossenher Not
Odon de Terride, damoiseau, fils de Bernard d'Astafort, vicomte)
de Terrida, donzel..
In nomine domini nostri Jesus Christi. Pateat
universis et singulis hoc presens publicum instrumentum inspecturis sive
audituris, quod nobilis vir dominus Hodo de Tarrida, domicellus
condominus castri Sancti Johannis de Gimoesio, dominusque ville et loci
de Casalibus, condominus etiam Colonie, Seguemville, Cumberogerii,
dominus etiam ville et loci de Bellovidere et Penenville et quorumdam
aliorum locorum, certus de facto suo habitoque per eum diligenti
consilio et tractatu, non vi nec dolo nec machinatione circumventus, sed
sua propria gratuita voluntate ac mera liberalitate donavit et concessit,
absolvit, refutavit et perpetuo
Page 38
dereliquit
Petro de Sancto Andrea, Petro de Bic Arnaldo Bertrandi, Jacobo Mercerii,
Fortanerio de Bordis, consulibus ville Bellimontis supra Gimonam,
Tholosane dyocesis, presentibus et recepientibus pro se ipsis et nomine
consulatus sui, et pro tota universitate hominum Bellimontis predicti
presenti et futura et pro omnibus et singulis hominibus et mulieribus
universitatis predicte et corum successoribus, libertatem, franquesiam
et immunitatem eundi, transeundi et redeundi de die et de nocte et
qualibet hora imperpetuum per castra et villas predictas et tenementa,
territoria et districtus earumdem et etiam per omnia loca sua et per
totum Gimoesium cum cadrigis et -animalibus honeratis quibuslibet
victualibus, mercimoniis et rebus, ita quod nunquam, aliquis nec aliqua
universitatis predicte presentis et future solvat nec solvere teneatur
predicto domino Hodoni vel ejus successoribus pedagium neque leudam,
transeundo cum honere quarumlibet rerum vel sine honere, vel animalia
quelibet honerata quibuslibet rebus vel exhonerata ducendo per villam et
locum de Raseto (Larrazet, canton de Beaumont),
de Penenvilla,
>de Terride et d'Alpays Jourdain de Lille, hérita
à la mort de son père et de Raymond de Lille, vicomte de Gimoez, en
partie, son oncle, de la moitié de la vicomté de Gimois, sous le titre
de vicomté de Terride. F. M. - Not est ici mis pour En Ot. abréviation
de Oto.
de Breveveto Castello, de Vigorono, et per totam
terram predicti domicelli, remittens et absolvens idem domicellus ex
certa scientia predictis consulibus, recipientibus nomine quo supra,
quicquid juris habebat percipiendi ab eis et dicta universitate pedagium
sive leudam in locis predictis et tota terra sua. Hanc autem libertatem, franquesiam et
immunitatem dedit et concessit predictus dominus Hodo prefatis
consulibus, recipientibus nomine quo supra,
Page 39
propter multa servicia que recepisse, recognovit a quibusdam probis hominibus
Bellimontis et pro centum libris Turonentium nigrorum bonorum quas
recognovit a dictis consulibus habuisse et recepisse ex causa predicta
in pecunia numerata. Excogitans in super dictus domicellus et prudenter atendens specialem
amiciciam ex donatione predicte libertatis inter ipsum et dictos consules et
universitatem predictam noviter esse contractam, et litigium quod inter
eos pro dicto pedagio ortum fuerat esse sopitum et cedatum ; promittens
etiam idem domicellus predictis consulibus, recipientibus nomine quo
supra, de predicta libertate, franquesia et immunitate per ipsum
domicellum, ut predictum est, eis data et concessa esse bonus guirens in
juditio et extra ab omnibus personis impedimentum facientibus predicte
universitati aut alicui de dicta universitate pro dicto pedagio ex suis
partibus infuturum ; faciens idem domicellus predictis consulibus
recipientibus nomine quo supra pactum expressum de non petendo eis
inposterum nec alicui de predicta universitate presenti et
futura pedagium neque leudam. Renunciavit autem prefatus domicellus
ex certa scientia exceptioni non numerate pecunie et non recepte,
actioni et exceptioni de dolo, prescriptis verbis et in factum,
conditioni sine causa in factum actioni et legi dicenti donationem ex
causa ingratitudinis revocari posse et juri dicenti quod donatio potest
revocari propter immensitatem et propter jacture molem, et juri dicenti
donationem excedentem summam vel valorem quingentorum
Communication - Photos - Webmaster Maguy Krimm Mairie de Beaumont de Lomagne
Partenariat Communauté de Communes et CDG 82
Copyright "Mairie Beaumont de Lomagne" 2000‚ tous droits réservés N° CNIL 1161606