aureorum absque insinuatione non valere, et omni alii juris auxilio et beneficio
per quod predicta revocare posset vel aliquod predictorum; volens et
expresse concenciens predictus domicellus quod ista generalis
renunciatio tantum valeat ac si renuntiatum esset per eum specialiter
omnibus legibus et juribus quibus posset se juvare in futurum contra
predicta in solidum vel in parte. Actum fuit hoc apud Bellummontem coram
curia dicti loci, tercio die exitus mensis septembris, regnante domino
Philippo, rege Francorum, et Hugone, episcopo Tholosano, anno ab
incarnatione domini M° CC°, XC° sexto. Hujus rei sunt testes :
magister Arnaldus Durandi de Vauro, et magister Arnaldus de Laureto,
jurisperiti ; magister Guillermus de Arvesia, notarius curie dicti loci
; et magister Guillermus Barta, notarius dicti loci ; frater Forcius de
Albo spino, frater Guillermus Vitalis de Tholosa, conversi monasterii
Grandissilve; Johannes de Bateiaco, habitator de Serinhaco; Gaysshias de
Saubolea, clericus; Petrus Bertrandi, mercator Tholose; et Petrus de
Mauros, carpentarius; et ego Bernardus de Montanhollo, notarius publicus
Bellimontis predicti; qui hanc cartam scripsi et in formam publicam
redegi.
ACTE par lequel Ysarn Jourdain, damoiseau, co-seigneur des châteaux de
Saint-Jean de Gimois et de Maubec et d'autres lieux, du consentement et
autorité d'Arnaud Barterie, damoiseau, son curateur, voulant mettre un
terme au procès existant entre lui et la communauté de Beaumont au
sujet du péage desdits lieux, donne et concède aux consuls de
Beaumont, qui acceptent pour eux et pour les habitants présents et
futurs de la dite ville, les liberté et droit d'aller et revenir à
toute heure du jour et de la nuit dans les châteaux susdits et autres
lieux lui appartenant et de les traverser, chargés ou non chargés, ou
avec des chars et animaux chargés de vivres et de marchandises, sans être
sujets à aucun péage ou leude; déclarant le dit Ysarn, qu'il fait
cette concession pour avoir l'amitié des habitants de ladite ville et
moyennant le paiement d'une somme de vingt-deux livres tournois noirs
qu'il a reçue et dont il fournit quittance, en sorte que le procès
dont il s'agit sera terminé et assoupi. Par suite, le dit seigneur
renonce, par serment prêté sur les saints Évangiles, à toutes les
exceptions de droit, dont lui et ses successeurs pourraient user, pour
demander l'annulation du présent contrat, et il s'engage à défendre
et protéger les habitants dans le cas où ils seraient troublés dans
les droits qu'il leur a concédés.
19 JUIN 1299.
Aisso es la quittansa faita del peatge ab en Ysarn lorda et am la vila de
Belmont.
In nomine domini nostri Jeshu XPI.
Pateat universis et singulis hoc presens publicum instrumentum
inspecturis sive audituris quod nobilis vir Ysarnus Jordani (Ysarn
Jourdain ne figure ni dans la généalogie de la maison de L'Isle en
Jourdain au Xllle siècle, donnée par les auteurs de l'Histoire
de Languedoc (vi. 340),
ni dans la généalogie de la même maison du P. Anselme
(Histoire des grands officiers de la Couronne, II. 7o3).
Nous croyons cependant qu'il était fils d'Odon de Terride,fils de Bertand d'Astafort.
Dans ce cas la donation consentie par Ysarn Jourdain ne serait en réalité
qu'une confirmation de la donation faite par son père, dans le titre qui précède. F.
M.), domicellus, condominus castri Sancti Johannis in Gimoesio,
condominusque castri de Malo…
Page 41
…beco
et quorumdam aliorum locorum, certus de facto suo habitoque per eum
diligenti consilio et tractatu, non vi nec dolo nec machinatione aliqua
circumventus, sed sua propria gratuita voluntate, de auctoritate et
expresso assenssu Arnaldi Barterie, domicelli, curatoris sui, ut idem
curator et dictus Ysarnus asseruerunt, ibi presentis et utilitatem dicti
Ysarni adulti uper hoc attendentis et excogitantis ex eo specialiter quod
dictus adultus pro hiis que secuntur relevatus extitit ab honere litis
incoate et discordie mote occasione pedagii dictorum locorum inter dictum
Ysarnum adultum et universitatem dicte ville Bellimontis et dictos
consules.
Item Ysarnus donavit et donando concessit, absolvit, quitavit, refutavit
et perpetuo dereliquit pro se et successoribus suis magistro Bernardo de
Montanhollo, jurisrerito, magistro Guilhermo Barte, Ramundo Petri Rogorii,
Michaëli Gentilis, Egidio Fabbe, et Andrico Alamani, consulibus ville
Bellimontis supra Gimonam, Tholosane dyocesis, presentibus et
recipientibus pro se ipsis et nomine consulatus sui et pro tota
universitate hominum dicte ville Bellimontis, presenti et futura et pro
omnibus hominibus et mulieribus universitatis predicte et eorum
successoribus libertatem, franquesiam et immunitatem eundi, transeundi et
redeundi, de die et de nocte et qualibet hora im perpetuum per castra et
villas predictas et omnia alia loca sua et tenementa et territoria et
districtus earumdem villarum et tocius terre sue cum cadrigis et
animalibus honeratis quibuslibet victualibus, mercimonis et rebus et
quocumque alio modo predictis hominibus, mulieribus et universitati dicte
ville cum honore quarumlibet rerum vel
Page 42
sine
honere placuerit predicta loca pertranssire, ire et redire, ita quod
nunquam aliquis nec aliqua universitatis predicte presentis et future
solvat nec solvere teneatur predicto Ysarno nec ejus successoribus
pedagium neque leudam, transeundo cum honere quarumlibet rerum vel sine
honere vel animalia quelibet honerata quibuslibet rebus vel exhonerata,
ducendo per castra et villas et loca et territoria predicta, et
distritus et jurisdictionem dictorum locorum; remitens et absolvens idem
Ysarnus Jordani, de auctoritate et expresso assensu predicti curatoris
sui, et ex certa sciencia predictis consulibus, recipientibus nomine quo
supra, quicquid juris habebat percipiendi ab eis et dicta universitate
pedagium sive leudam in dictis locis suis et tota terra sua. Hanc autem
libertatem, franquesiam et immunitatem dedit et concessit predictus
Ysarnus, de assensu dicti curatoris, sui prefatis consulibus,
recipientibus nomine quo supra, propter evitandam discordiam, litem et
inimiciciam proborum hominum et universitatis predicte et adquirendam
amiciciam eorumdem proborum, et pro viginti et duabus libris turonentium
nigrorum bonorum ; quas viginti duas libras turonentium a dictis
consulibus, nomine quo supra, recognovit et asseveravit ac concessit se
habuisse et recepisse ex causa predicta in bona pecunia numerata taliter
quod tenuit optime se pro bene pacato et contento. Excogitans insuper
dictus Ysarnus, cum dicto curatore suo, et attendens specialem amiciciam
ex donatione predicte libertatis inter ipsum et dictos consules et
universitatem predictam noviter esse contractam et discordiam que inter
eos pro dicto pedagio orta fuerat esse sopitam et cedatam ; promittens
etiam idem Ysarnus,
Page 43
de assensu dicti curatoris sui, predictis consulibus, recipientibus nomine
quo supra, de predicta libertate. franquesia et immunitate
per ipsum domicellum, ut predictum est, eis data et concessa, esse bonus
guirens in juditio et extra ab omnibus personis impedimentum facientibus predicte
universitati presenti et future aut alicui de dicta universitate pro
dicto pedagio ex suis partibus in futurum; faciens idem Ysarnus, de
auctoritate et assensu expresso dicti curatoris, sui predictis consulibus,
recipientibus nomine quo supra, pactum expressum de non petendo eis in posterum nec
alicui de tota universitate presenti et futura
pedagium neque leudam. Renunciavit
autem prefatus Ysarnus ex certa sciencia exceptioni non numerate pecunie
et non recepte, actioni et exceptioni de dolo, prescriptis verbis et in
factum conditioni sine causa, in factum actioni et legi dicenti
donationem ex causa ingratitudinis revocari posse et juri dicenti quod
donatio potest revocari propter immensitatem et propter jacture molem,
et juri dicenti donationem excedentem summam vel valorem quingentorum
aureorum absque insinuatione judicis non valere, et cuilibet beneficio
restitutionis in integrum minoribus viginti quinque annis a quolibet
jure concesso et omni alii auxilio et beneficio consuetudini terre, et
cuilibet statuto promulguato vel promulguando, et privilegio edito vel
hedendo per quod predicta revocare posset ve' aliquod predictorum.
Volens et expresse consenciens predictus Ysarnus, de expresso
assensu dicti curatoris sui, quod ista generalis renunciatio tantum
valeat et operetur ac si renunciatum esset per eum specialiter
Page 44
omnibus legibus et juribus quibus posset se juvare in futurum contra predicta in
solidum vel in parte. Promisit
insuper et convenit se predictus Ysarnus et ad sancta quatuor dei
evangelia sua propria manu dextera corporaliter tacta, juravit quod
numquam per se nec per aliam personam interpositam contra predictam
donationem libertatis nec contra aliquod de contentis in presenti
publico instruments veniet , nec litem nec controversiam inferet nec inferenti ullatenus consenciet in
futurum. Immo promisit, sub juramento predicto, predictos consules et eorum successores et dictam
universitatem presentem et futuram deffendere, auctorizare et
disubriguare ab omnibus personis impedimentum ex parte sua in dicta
libertate prestaturis. Actum fuit hoc et concessum in villa Bellimontis
supra Gimonam, prope plateam dicte ville Bellimontis, duodecima die
exitus menssis junii, regnante domino Philippo rege Francorum, Arnaldo
Rogerii episcopo Tholosano, anno ab incarnatione domini M° CC°
nonagesimo octavo. Hujus rei sunt testes; Bernardus, notarius de Casalibus; Ramundus de Porterio
; Dominicus Burgundus, Petrus Bonelli de Casalibus ; Dominus Guillermus
de Caneriis, capellanus de Sancto Salvio; Dominicus del Cos, de
Casalibus ; et Guillermus de Nabenca et Dominicus de Langlada, de
Culturis ; et ego Lupus de Montanhollo, notarius publicus
Bellimontis, qui cartam istam scipsi et signavi.
Dictus autem Bernardus, testis, cognominatur Aymerici.
DONATION ou bail emphytéotique par Arnaud Galtier de Cumont. damoiseau,
à la communauté et aux consuls de Beaumont, de 40 cartonats de terres
cultes et incultes situées dans le décimaire de Saint Cyrice(L'église
de Cumont était placée sous l'invocation de Saint Cyrice et de Sainte
Juliette), en l'honneur de Cumont et aux lieux de MalleoLongo
(Peut-être le lieu de Long, situé sur la rive gauche du ruisseau du Ruble, dans la commune de Gimat),
de Noguerio Estraderio, de Caussade (Caussade, métairie près de
Gimat), de Lartozègues (Métairie au-dessus de Gimat)
voisin du ruisseau de la Bayzole (Ce ruisseau sépare la commune de Gimat de celle de Marignac),
sous la réserve du septième du blé que produiront chaque année les
dites terres et des droits de Lodz et vente et de réacapte y stipulés
et, en outre, à la charge par les donataires de mettre en culture, dans
un délai de trois ans, les terres incultes comprises dans la donation, faute de quoi ils seront
tenus de donner à Arnaud Galtier, pour chaque cartonat inculte, une
quantité de blé égale au septième des blés qu'auront produits les
cartonats livrés à la culture.
21 JUILLET 1285
Aisso es la donatios den Bernat Gautiers a la universitat de la bastida de
Belmont sobre Gimona, XL cartonadas de terra.
Page 45
Noverint universi presentes pariter et futuri quod Bernardus Galterii de Cuquomonte,
domicellus, sua certa et gratuita voluntate liberoque arbitrio, pro se
et suo ordinio presenti et futuro, dedit et concessit in
emphyteozim universitati Bellimontis et singulis dicte universitatis et
Petro de Broa, et Johanni Fromatge, et Vitali Daude, et Bernardo de
Miranello, et Martino de Sancto Johanne, et Nicholao Sarralherii,
consulibus Bellimontis predicti ibi presentibus et recipientibus pro se
ipsis et eorum ordinio, et michi notario infra scripto, stipulanti et
recipienti loco, vice et nomine universitatis predicte et eorum ordinio,
cadraginta cartonatas terre inter cultas et incultas, et sunt inter octo
pecias, in honore et territorio de Cuquomonte, in decimario Sancti Ciricii
ejusdem loci de Cuquomonte, quarum una pecia se tenet cum camino publico
qui vadit de Bellomonte versus Lectoram et sunt ibi decem cartonate, ut
ibi fuit dictum. Item alia pecia se tenet cum predicto camino qui vadit de Bellomonte versus Lectoram,
et sunt ibi très cartonate ut ibi fuit dictum. Item alia pecia est in 1oco vocato apud Malleolum longum, et sunt ibi quinque
arpenta, ut ibi fuit dictum. Item alia pecia est in loco vocato apud Noguerium estraderium, et est ibi una
cartonata et dimidia, ut ibi fuit dictum . Item alîa specia est in loco vocato apud Caussadam, et sunt ibi due cartonate et
unum arpentum, ut ibi fuit dictum. Item alia pecia est in loco vocato Larroia, et sunt ibi novem cartonate, ut
ibi fuit dictum. Item alia pecia est in loco vocato a Lastoziguas, et sunt
Page 46
ibi
decem cartonate, ut ibi fuit dictum.
Item alia
pecia est in eodem loco vocato de Lastoziguas, et tenet se cum pratis
rivi de la Boisola, et sunt ibi tres cartonate, ut ibi fuit dictum cum
omnibus juribus suis et pertinenciis, introitibus et egressibus ad
habendum, tenendum et possidendum, et quicquid universitati et singulis
universitatis predicte et dictis consulibus et eorum ordinio deinceps
placuerit perpetuo faciendum. Tali pacto dedit et concessit predictas
cadraginta cartonatas terre in emphyteozim dictus Bernardus Galterii
universitati et singulis universitatis predicte Bellimontis et dictis
consulibus sub anno quolibet, de omni blado quod inde exierit, dicta
universitas seu singuli ejusdem vel dicti consules, seu illi qui dictas
terras laborabunt, dent et reddant septimam partem dicto Bernardo
Gilterio et ejus ordinio, in guarba vel in grano, bona fide in eis
terris, ad ejus electionem. Et
si forte predicte terre venderentur vel impignorarentur in totum vel in
parte, fiat hoc de consilio dicti Bernardi Galterii et
ejus ordinii, et quod habeat inde de unoquoque solidi venditionis,
i denarium et de unoquoque solidi pignoris i
obolum, et de retrocapite, quando evenerit, de quolibet arpento i obolum turonencium ;
et, -cum hiis predictis dominationibus,
dictus Bernardus Galterii sibi et suo ordinio salvis et retentis et
omnibus aliis, mandavit et promisit bonam et firmam guirenciam de
omnibus amparatoribus ex parte dominationis et heredis de predictis
terris predicte universitati et singulis ejusdem universitatis et michi
notario, infra scripto
Page 47
stipulanti et recipienti loco, vice et nomine eorumdem et eorum ordinio, et
predictis consulibus et eorum ordinio, prout dicta universitas seu
singuli ejusdem universitatis vel dicti consules tenebunt de terris
supradictis et predictas terras laudare in emphyteosim in totum vel in
parte cuicumque vel quibuscumque dicta universitas, seu singuli
universitatis, vel dicti consules partem sibi contingentem dare, vendere,
impignorare, vel aliter alienare voluerint, exceptis clerico et milite
et domo religionis et aliis personis per quas predictus Bernardus
Galterii, seu ejus ordo, posset perdere suos pax ? vel aliquid suarum
dorninationum ullo modo. Insuper
Bernardus Galterii predictus posuit dictos consules cum quodam suo
capucio in possessionem terrarum predictarum, et constituit se possidere
dictas terras nomine precario universitatis et singulorum dicte
universitatis et mei notarii infra scripti, stipulanti et recepienti
loco, vice et nomine
universitatis predicte et singulorum ejusdem universitatis, donec
possessionem carum resciperint corporalem. Quani quidem possessionem accipiendi, retinendi et ingredi
auctoritate propria deinceps dedit licenciam omnimodam et plenum posse
quocienscumque et quandocumque dicte universitati vel singulis ejusdem
universitatis visum fuerit expedire, ipso Bernardo Galterii et
eius ordinio, presente vel absente.
Promisit que nichilominus dictus Bernardus Galterii pro se et suo
ordinio presenti et futuro dicte universitati et singulis ejusdem et
descendentibus ex ipsa universitate et singulis ipsius in futurum et
michi notario infra scripto, stipulanti et recipienti
Page 48
loco, vice et nomine dicte universitatis et singulorum ejusdem et ex ipsa vel
ex ipsis descendentibus, et dictis consulibus et eorum ordinio litem vel
controversiam dicte universitati nec singulis ejusdem, nec ex ipsa vel
ipsis descendibus, nec dictis consulibus nec eorum ordinio ratione
dictarum terrarum in solidum
vel in parte de dictis terris ullo tempore non inferre nec inferenti
consentire set dictas terras in solidum et
in parte ,ab omni persona et universitate legitime defendere ; et
quod si aliquo tempore lis seu questio vel controversia per libelli
oblationem vel alio quocumque modo dicte universitati vel singulis
ejusdem. et ex ipsa vel ipsis
descendentibus in futurum, et dictis consulibus de dictis terris aut
aliqua parte ipsarum aliqua occasions moveretur, ipsam litem seu
questionem vel controversiam et omnem causam, quandocumque et
quocienscumque dicto Bernardo Galterii denunciatum fuerit, in se
suscipere et in eadem causa et in ipsius rei defentione se offerre, et
in causa vel causis tam principalibus quam appellationum sistere usque
ad finem omnibus suis expensis. Quod
si non faceret, et pro dictis terris delendendis, aut aliqua parte
ipsarum, dicta universitas, seu singuli ejusdem, vel consules in tantum
quantum ipsam universitatem, seu singulos ejusdem vel consules in tantum
quantum ipsam univertatem seu singulos ejusdem vel dictos consules
tangent in antea seu tangere poterunt in futurum, dampnum iliquod
paterentur, seu expensas aliquas facerent in judicio sive extra, ipsum
dampnum et expensas in integrum restituera seu etiam emendare teneatur,
Page 49
sive terre essent evicte, sive non. Et
si forte predicte terre essent evicte aut aliqua pars ipsarum, tantumdem
de terra equipollentem emendare vel extimationem ejusdem.
Et hoc quia ? inter ipsum Bernardum Galterii, ex una parte, et me
notarium infra scriptum, stipulantem et recepientem loco, vice et nomine
dicte universitatis et singulorum ejusdem, et dictos consules, ex altera,
sic actum extitit et conventum. Et predicta omnia et singula dictus Bernardus Galterii mandavit et promisit
tenere et servare et non contra facere vel venire in solidum nec in
parte, per se vel personam seu personas interpositam seu interpositas,
de jure nec de facto aliquo tempore ullo modo, sub obligatione omnium
bonorum suorurn et omni renuntiatione et cautela.
Insuper fuit ibi dictum quod tota illa terra inculta que est
intus dictas cadraginta cartonatas terre debet per dictam universitatem,
seu singulos ejusdem, vel per dictos consules, vel per illos qui eam
tenebunt, infra tres annos proxime computandos, a die hujus confecti
instrumenti extirpari, seu redigi ad culturam.
Et si forte extirpata seu ad culturam redacta non fuerit, quod
dent et dare tencantur dicto Bernardo Galterii et ejus ordinio, de
quolibet arpento inculto predicte terre, secundum magis et minus, tantum
de blado in garba vel in grano, ad ejus electionem, in eisdem terris
tantum quantum de alio arpento culto de dictis terris ratione septime
partis ad dictum Bernardum Galterii, seu ejus ordinio, deveniret.
Actum fuit hoc apud Bellummontem, undecimo die exitus mensis
Julii, feria septima, anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo
octuagesimo
Communication - Photos - Webmaster Maguy Krimm Mairie de Beaumont de Lomagne
Partenariat Communauté de Communes et CDG 82
Copyright "Mairie Beaumont de Lomagne" 2000‚ tous droits réservés N° CNIL 1161606